| 1 | In ordinatione et ministerio Ecclesiae secundum officia quae in templo Salomonis erant disposita, quaeque posterius sunt ab Esdra dispertita, invenimus eos quos Esdras actores memorat templi (I Esdr. II), eos nunc esse exorcistas in Ecclesia Dei. |
| 2 | Fuerunt enim sub Esdra actores templi servorum Salomonis filii, qui actum templi totius sub cura sua haberent, non tamen sacerdotalibus officiis ministrarent, aut sacris oblationibus deservirent. |