monumenta.ch > Isidorus > 3
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 12, 2. <<<    

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 12, 3.

1 Antiqui, pridie quam cantandum erat, cibis abstinebant, psallentes tamen, legumine causa vocis assidue utebantur.
2 Unde et cantores apud gentiles fabarii dicti sunt.
3 Veteres, lamina pectori imposita, sub ea cantica exclamantes alendis vocibus rationem demonstravere.
4 Solent autem ad hoc officium etiam absque scientia episcopi, sola iussione presbyteri, eligi quique quos in cantandi arte probabiles esse constiterit.
Isidorus HOME

uwb18.90

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik