Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 11, 4.
| 1 | Necesse est ergo in tantis rebus scientiae ingenium, quo proprie singula, convenienterque pronuntientur. |
| 2 | Propterea et accentuum vim oportet scire lectorem, ut noverit, in qua syllaba vox protendatur pronuntiantis. |
| 3 | Plerumque enim imperiti lectores in verborum accentibus errant, et solent irridere nos imperitiae hi qui videntur habere notitiam, detrahentes, et iurantes penitus nescire quod dicimus. |
| 4 | 5. Porro vox lectoris simplex erit, et clara, et ad omne pronuntiationis genus accommodata, plena succo virili, agrestem, et subrusticum effugiens sonum, non humilis, nec adeo sublimis, non fracta, vel tenera, nihilque femineum sonans, neque cum motu corporis, sed tantummodo cum gravitatis specie. |
| 5 | Auribus enim et cordi consulere debet lector, non oculis, ne potius ex seipso spectatores magis quam auditores faciat. |
| 6 | Vetus opinio est lectores pronuntiandi causa praecipuam curam vocis habuisse, ut exaudiri in tumultu possent. |
| 7 | Unde et dudum lectores praecones vel proclamatores vocabantur. |