| 1 | In quo maxime illa ambigua sententiarum adhibenda cognitio est. |
| 2 | Multa enim sunt in Scripturis, quae nisi proprio modo pronuntientur, in contrariam recidunt sententiam, sicuti est: Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat (Rom. VIII, 33, 34)? Quod si quasi confirmative, non servato genere pronuntiationis suae, dicatur, magna perversitas oritur. |
| 3 | Sic ergo pronuntiandum est, ac si diceret: Deusne qui iustificat? ut subaudiatur non. |