| 1 | Lectorum ordo formam et initium a prophetis accepit. |
| 2 | Sunt igitur lectores qui verbum Dei praedicant, quibus dicitur: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam (Isai. LVIII). |
| 3 | Isti quippe, dum ordinantur, primum de eorum conversatione episcopus verbum facit ad populum. |
| 4 | Deinde coram plebe tradit eis Codicem apicum divinorum ad Dei verbum annuntiandum. |