Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 10, 2.
| 1 | Denique isti oblationes in templo Domini suscipiunt a populis, isti obediunt officiis Levitarum, isti quoque vasa corporis et sanguinis Christi diaconibus ad altaria Domini offerunt. |
| 2 | De quibus quidem placuit Patribus ut, quia sacra mysteria contrectant, casti et continentes ab uxoribus sint, et ab omni carnali immunditia liberi, iuxta quod illis, propheta dicente, iubetur: Mundamini. |
| 3 | qui fertis vasa Domini (Isai. LII). |
| 4 | Hi igitur, cum ordinantur, sicut sacerdotes et Levitae, manus impositionem non suscipiunt, sed patenam tantum, et calicem de manu episcopi, et ab archidiacono scyphum aquae cum aquaemanili et manutergium accipiunt. |