| 1 | Custodes sacrarii Levitae sunt. |
| 2 | Ipsis enim iussum est custodire tabernaculum, et omnia vasa templi (Num. VIII); quique ideo in lege ab anno quinquagenario eliguntur custodes vasorum, ut, post edomitum carnis conflictum, iam quieti, mundo corpore pariter et mente Deo serviant, praeferentes speciem gravitatis, ne fallantur consilio, ne fidem deserant, neque quidquam intemperantius gerant. |