monumenta.ch > Isidorus > 6 > 6 > 8 > 6 > 1 > 4
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 8, 3. <<<    

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 8, 4.

1 Nam sicut in sacerdote consecratio, ita in ministro dispensatio sacramenti est, illi orare, huic psallere mandatur; ille oblata sanctificat, hic sanctificata dispensat.
2 Ipsis etiam sacerdotibus propter praesumptionem non licet de mensa Domini tollere calicem, nisi eis traditus fuerit a diacono.
3 Levitae inferunt oblationes in altari, levitae componunt mensam Domini, levitae operiunt arcam Testamenti.
4 Non enim omnes vident alta mysteriorum, quae operiuntur a Levitis, ne videant qui videre non debent, et sumant qui servare non possunt; quique propterea altario albis induti assistunt, ut coelestem vitam habeant, candidique ad hostias immaculatique accedant, mundi scilicet corpore, et incorrupti pudore.
5 5. Tales enim decet Dominum habere ministros, qui nullo carnis corrumpantur contagio, sed potius eminentia castitatis splendeant.
6 Quales enim diaconi ordinentur, apostolus Paulus plenissime scribit ad Timotheum.
7 Nam cum praemisisset de sacerdotum electione, continuo subiecit: Diaconi similiter irreprehensibiles, hoc est, sine macula, sicut episcopi; pudici utique, id est, a libidine continentes; non bilingues, scilicet ne conturbent habentes pacem; non multo vino dediti, quia ubi ebrietas, ibi libido dominatur et furor; non turpe lucrum sectantes, ne de coelesti mysterio lucra terrena sectentur.
8 Est quoque et turpis lucri appetitio, plus de praesentibus quam de futuris cogitare.
9 Post haec subiecit: Hi autem probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes (I Tim. III).
10 Utique sicut episcopi, sic et isti ante ordinationem probari debent, si digni sunt, et postea sic ministrent.
Isidorus HOME

uwb18.85

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik