| 1 | Ex hinc iam decreverunt apostoli, vel successores apostolorum, per omnes Ecclesias septem diaconos, qui sublimiori gradu caeteris proximi circa aram Christi, quasi columnae altaris assisterent, et non sine aliquo septenarii numeri mysterio. |
| 2 | Hi sunt enim quos in Apocalypsi legimus septem angeli tubis canentes. |
| 3 | Hi sunt septem candelabra aurea. |
| 4 | Hi voces tonitruorum. |
| 5 | Ipsi enim clara voce in modum praeconis admonent cunctos, sive in orando, sive in flectendis genibus, sive in psallendo, sive in lectionibus audiendis, ipsi etiam, ut aures habeamus, ad Dominum, acclamant, ipsi quoque evangelizant, sine ipsis sacerdos nomen habet, officium non habet. |