| 2 | Praecepit enim Dominus Moysi ut post ordinationem Aaron sacerdotis et filiorum eius rursus Levi tribus in divini cultus ministeriis ordinarentur, et consecrarentur Domino pro omnibus primogenitis, et servirent pro Israel coram Aaron et filiis in tabernaculo Domini, excubantes in templo die ac nocte; ipsique gestarent arcam, et tabernaculum, et omnia vasa eius, et in circuitu tabernaculi castra ipsi constituerent, et in promovendo tabernaculo ipsi deponerent, rursus ipsi componerent (Num. III, VIII). |