Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 7, 4.
| 1 | Presbyteros autem merito et sapientia dici, non aetate; nam et Moysi praecipitur ut eligat presbyteros (Num. XI). |
| 2 | Unde et in Proverbiis dicitur Gloria senum canities (Proverb. XX). |
| 3 | Quae est haec canities? haud dubium quin sapientia, de qua scriptum est: Canities hominum prudentia est (Sap. IV). |
| 4 | Cumque nongentos et amplius annos ab Adam usque ad Abraham vixisse homines legimus, nullus alius appellatus est primus presbyter, id est, senior, nisi Abraham, qui multo paucioribus annis vixisse convincitur. |
| 5 | Non ergo propter decrepitam senectutem, sed propter sapientiam presbyteri nominantur. |
| 6 | Quod si ita est, mirum est cur insipientes constituantur. |