Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 7, 3.
| 1 | Unde et ad Timotheum de ordinatione episcopi et diaconi scribens (I Tim. III), de presbyteris omnino tacuit, quia eos in episcoporum nomine comprehendit. |
| 2 | Secundus enim primo coniunctus gradus est, sicut et ad Philippenses de episcopis et diaconibus scribit (Philipp. I), quum una civitas plures episcopos habere non possit. |
| 3 | Et in Actibus apostolorum presbyteros Ecclesiae Ierosolymam iturus congregavit, quibus inter caetera: Videte (inquit) gregem, in quo vos Spiritus sanctus episcopos ordinavit (Act. XX). |
| 4 | Unde etiam tales in Ecclesia presbyteros constituendos esse, sicut episcopos, et Apostolus ad Titum loquitur, et canones ipsi testantur. |