monumenta.ch > Isidorus > 3 > 5 > 3 > 4 > 2
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 7, 1. <<<     >>> 3.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 7, 2.

1 Praesunt enim Ecclesiae Christi, et in confectione divini corporis et sanguinis consortes cum episcopis sunt, similiter et in doctrina populorum, et in officio praedicandi.
2 Ac sola propter auctoritatem summo sacerdoti clericorum ordinatio et consecratio servata est, ne a multis Ecclesiae disciplina vendicata concordiam solveret, scandala generaret.
3 Nam Paulus apostolus eosdem presbyteros, ut vere sacerdotes, sub nomine episcoporum ita asseverat, loquens ad Titum: « Huius rei, inquit, gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros, quemadmodum ego tibi disposui.
4 Si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos.
5 Oportet enim episcopum sine crimine esse » (Tit. I).
6 Qua sententia ostendit presbyteros etiam sub episcoporum nomine taxari.
Isidorus HOME

uwb18.81

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik