| 1 | Presbyterorum ordo exordium sumpsit (ut dictum est) a filiis Aaron. |
| 2 | Qui enim sacerdotes vocabantur in Veteri Testamento, hi sunt qui nunc appellantur presbyteri, et qui nuncupabantur principes sacerdotum, nunc episcopi nominantur. |
| 3 | Presbyteri autem interpretantur seniores, quia seniores aetate Graeci presbyteros vocant. |
| 4 | His enim, sicut episcopis, dispensatio mysteriorum Dei commissa est. |