| 1 | Chorepiscopi, id est, vicarii episcoporum, iuxta quod canones ipsi testantur, instituti sunt ad exemplum septuaginta seniorum, tanquam consacerdotes propter sollicitudinem pauperum. |
| 2 | Hi in villis et vicis constituti gubernant sibi commissas Ecclesias, habentes licentiam constituere lectores, subdiaconos, exorcistas, acolythos; presbyteros autem aut diaconos ordinare non audeant, praeter conscientiam episcopi, in cuius regione praeesse noscuntur; hi autem a solo episcopo civitatis cui adiacent ordinantur. |