| 1 | Non defendat improbum, nec sancta indigno committenda arbitretur, neque arguat, aut impugnet, cuius crimen non reprehendit. |
| 2 | Erit quoque illi etiam iuxta Apostolum mansuetudo, patientia, sobrietas, moderatio, abstinentia, sive pudicitia, ut non solum ab opere immundo se abstineat, sed etiam a iactu oculi, et cogitationis errore, ita ut dum nullum vitium in se regnare permittit, impetrare apud Deum veniam pro subditorum facinoribus valeat. |
| 3 | Qui enim ista sectaverit, et Dei minister utilis erit, et perfectum sacerdotium repraesentabit. |