monumenta.ch > Isidorus > 19
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 18. <<<     >>> 20.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 19.

1 In quo etiam hospitalitas ita erit praecipua, ut omnes cum benignitate et charitate suscipiat.
2 Si enim omnes fideles illud evangelicum audire desiderant: Hospes fui, et suscepistis me (Matth. XXV); quanto magis episcopus, cuius diversorium cunctorum debet esse receptaculum? Laicus enim unum aut duos suscipiens implevit hospitalitatis officium, episcopus, nisi omnes receperit, inhumanus est.
3 In negotiis autem saecularibus dirimendis oportet eum causam merito discernere, non gratia, neque enim sic debet episcopus suscipere potentem, ut contristet contra iustitiam pauperem, neque pro paupere auferat iustitiam a potente.
Isidorus HOME

uwb18.79

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik