| 1 | Tenebit quoque illam supereminentem donis omnibus charitatem, sine qua omnis virtus nihil est; custos enim sanctitatis charitas, locus autem huius custodis humilitas. |
| 2 | Habebit etiam inter haec omnia et castitatis eminentiam, ita ut mens Christi corpus confectura ab omni inquinamento carnis sit munda et libera. |
| 3 | Inter haec oportebit eum sollicita dispensatione curam pauperum gerere, esurientes pascere, vestire nudos, suscipere peregrinos, captivos redimere, viduas ac pupillos tueri, pervigilem in cunctis exhibere curam, providentiam et distributionem discretam. |