monumenta.ch > Isidorus > 16
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 15. <<<     >>> 17.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 16.

1 Nam cum qua fronte subiectos arguere poterit, cum illi statim possit correptus ingerere: Ante doce te quae recta sunt? Quapropter qui negligit recta facere, desinat recta docere.
2 Prius quippe semetipsum corrigere debet, qui alios ad bene vivendum admonere studet, ita ut in omnibus semetipsum formam vivendi praebeat, cunctosque ad bonum opus doctrina et opere provocet.
3 Cui etiam scientia Scripturarum necessaria est, quia si episcopi tantum sancta sit vita, sibi soli potest prodesse sic vivens.
4 Porro si et doctrina et sermone fuerit eruditus, potest caeteros quosque instituere, et docere suos, et adversarios repercutere, qui ni refutati fuerint, atque convicti, facile queunt simplicium corda pervertere.
Isidorus HOME

uwb18.77

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik