monumenta.ch > Isidorus > 2 > 15
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 14. <<<     >>> 16.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 15.

1 Sed quid plura subiiciam? Si enim is qui, iam in episcopatu vel presbyterio positus, mortale aliquod peccatum admiserit retrahitur ab officio, quanto magis ante ordinationem peccator inventus non ordinetur? Quapropter quia lex peccatores a sacerdotio removet, consideret se unusquisque, et sciens, quia potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7), retrahat se ab hoc non tam honore quam onere, et aliorum locum qui digni sunt non ambiat occupare.
2 Qui enim in erudiendis, atque instituendis ad virtutem populis praeerit, necesse est ut in omnibus sanctus sit, et in nullo reprehensibilis habeatur.
3 Qui enim alium de peccatis arguit, ipse a peccato debet esse alienus.
Isidorus HOME

uwb18.77