Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 14.
| 1 | Interdum autem et iuxta meritum plebium eliguntur personae rectorum; unde noverint populi sui fuisse meriti regimen perversi suscepisse pontificis. |
| 2 | Quod autem is qui post baptismum aliquo mortali peccato correptus sit, ad sacerdotium non promoveatur, lex ipsa testatur. |
| 3 | Moyses enim in lege praecepit sacerdotibus, ne aliquod pecus vitiatum ad aram Dei offerant (Levit. I, 21). |
| 4 | Quod ipsum postea offerentibus, et spernentibus sacerdotibus Israel per Malachiam improperavit Deus dicens: Ad vos, o sacerdotes, qui polluistis nomen meum, et dixistis: In quo polluimus te? Offertis super altare meum panem pollutum. |
| 5 | Nonne si offeratis caecum, et languidum, nonne malum est (Malach. I, 6)? Unde et in Numeris vitula rufa, cuius cinis expiatio est populi, non aliter iubetur offerri ad altare Domini, nisi quae terrena opera non fecerit, iugumque delicti non traxerit, nec vinculis peccatorum fuerit alligata (Num. 19). |