| 1 | Quomodo enim valebit saecularis homo sacerdotis magisterium adimplere, cuius nec officium tenuit, nec disciplinam agnovit? Aut quid docere poterit, cum ipse non didicit? Nunc vero saepe cernimus, plurimos ordinationem in tabulis facere, nec eligunt qui Ecclesiae prosint, sed quos vel ipsi amant, vel quorum sunt obsequiis deliniti, vel pro quibus maiorum quispiam rogaverit; et, ut deteriora dicam, qui ut ordinarentur muneribus impetrarunt. |
| 2 | Taceo de reliquis; alii successores filios vel parentes faciunt, et conantur posteris praesulatus relinquere dignitatem. |
| 3 | Cum hoc nec Moyses amicus Dei facere potuit, sed Iesum de alia tribu elegit, ut sciremus principatum in populo non sanguini deferendum esse, sed vitae meritis (Num. XXVII). |