monumenta.ch > Isidorus > 12
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 11. <<<     >>> 13.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 12.

1 Huic autem, dum consecratur, datur baculus, ut eius indicio subditam plebem vel regat, vel corrigat, vel infirmitates infirmorum sustineat.
2 Datur et annulus propter signum pontificalis honoris, vel signaculum secretorum.
3 Nam multa sunt quae carnalium minusque intelligentium sensibus occultantes sacerdotes, quasi sub signaculo, condunt, ne indignis quibusque Dei sacramenta aperiantur.
4 Iam vero quod saeculares viri nequaquam ad ministerium Ecclesiae admittuntur, eadem auctoritas apostolica docet, dicens: Manus cito nemini imposueris, et iterum: Non neophytum (I Tim. V, 22), ne, in superbiam elatus, putet se non tam ministerium humilitatis quam administrationem saecularis potestatis adeptum, et condemnatione superbiae, sicut diabolus, per iactantiam deiiciatur.
Isidorus HOME

uwb18.75