Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 11.
| 1 | Quod vero unius matrimonii virginalis sint, qui eliguntur in ordinem pontificatus, et in veteri lege mandatum est (Levit. XXI), et plenius scripsit Apostolus, dicens: Unius uxoris virum (I Tim. III). |
| 2 | Sacerdotem enim quaerit Ecclesia, aut de monogamia ordinatum, aut de virginitate sanctum; digamo autem aufertur agere sacerdotium. |
| 3 | Porro quod episcopus non ab uno, sed a cunctis comprovincialibus episcopis ordinatur, id propter haereses institutum agnoscitur, ne aliquid contra fidem Ecclesiae unius tyrannica auctoritas moliretur. |
| 4 | Ideoque ab omnibus convenientibus instituitur, aut non minus quam a tribus praesentibus, caeteris tamen consentientibus testimonio litterarum. |