monumenta.ch > Isidorus > 12 > 5 > 4 > 7 > 5 > 10
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 9. <<<     >>> 11.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 10.

1 Et in Actibus apostolorum, ex praecepto Spiritus sancti, Paulo et Barnabae ab apostolis manus imposita est in episcopatum, et sic missi sunt ad evangelizandum (Act. XIII).
2 Quod autem a trigesimo anno sacerdos efficitur, ab aetate scilicet Christi sumptum est, ex qua idem Christus orsus est praedicare.
3 Haec enim aetas profectu iam non indiget parvulorum, sed perfectionis vi plena est, et robusta, et ad omnem disciplinae ac magisterii exercitium praeparata.
Isidorus HOME

uwb18.74