Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 9.
| 1 | Quod vero per manus impositionem a praecessoribus Dei sacerdotibus episcopi ordinantur, antiqua institutio est. |
| 2 | Isaac enim patriarcha sanctus ponens manum suam super caput Iacob, benedixit ei (Gen. XXVII, 28); similiter et Iacob filiis eius. |
| 3 | Sed et Moyses super caput Iesu Nave manum suam imponens (Num. XXVII, 23), dedit ei spiritum virtutis, et ducatus in populo Israel. |
| 4 | Sic et superimpletor legis, et prophetarum Dominus noster Iesus Christus per manus impositionem apostolis suis benedixit, sicut in Evangelio Lucae scriptum est: « Et produxit eos trans Bethaniam, et elevavit manus suas, et benedixit eis, factumque est, cum benedixisset illis, discessit ab eis, et ipsi reversi sunt in Ierusalem cum gaudio magno » (Luc. XXIV). |