monumenta.ch > Isidorus > 6 > 6 > 8
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 7. <<<     >>> 9.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 8.

1 Episcopus autem, ut quidam prudentium ait, nomen est operis, non honoris.
2 Graecum est enim, atque inde ductum vocabulum, quod ille qui super efficitur superintendit, curam scilicet subditorum gerens; scopus quidem intentio est.
3 Ergo episcopos Latine superintendentes possumus dicere, ut intelligat non se esse episcopum, qui non prodesse, sed praeesse dilexerit.
Isidorus HOME

uwb18.73