monumenta.ch > Isidorus > 1 > 6 > 7
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 6. <<<     >>> 8.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 7.

1 Quatuor autem sunt genera apostolorum: unum a Deo tantum, ut Moyses; alterum per hominem et Deum, ut Iosue; tertium tantum per hominem, sicut his temporibus multi favore populi et potestatum in sacerdotium subrogantur; quartum autem genus ex se est, sicut pseudoprophetarum, et pseudoapostolorum.
2 Quid sit autem nomen apostolorum? Apostoli in Latina lingua missi interpretantur, quia ipsos misit Christus evangelizare ad illuminationem omnium populorum.
Isidorus HOME

uwb18.72

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik