monumenta.ch > Isidorus > 1 > 6
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 5. <<<     >>> 7.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 6.

1 Quibusque decedentibus successerunt episcopi, qui sunt constituti per totum mundum in sedibus apostolorum, qui non iam ex genere carnis et sanguinis eliguntur, sicut primum secundum ordinem Aaron, sed pro uniuscuiusque merito, quod in eum gratia divina contulerit, sicut etiam ad Heli Dominus pronuntiavit, dicens: « Haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi.
2 Domus tua, et domus patris tui permanebunt coram me usque in aeternum; et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo, et qui me spernit spernetur » (I Reg. II, 30).
Isidorus HOME

uwb18.72