monumenta.ch > Isidorus > 2 > 5
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 4. <<<     >>> 6.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 5.

1 Hactenus de primordiis sacerdotalibus in Veteri Testamento.
2 In Novo autem Testamento post Christum sacerdotalis ordo a Petro coepit.
3 Ipsi enim primum datus est pontificatus in Ecclesia Christi; sic enim loquitur ad eum Dominus: « Tu es ( inquit ) Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non vincent eam, et tibi dabo claves regni coelorum » (Matth. XVI, 18).
4 Hic ergo ligandi solvendique potestatem primus accepit, primusque ad fidem populum virtute suae praedicationis adduxit; siquidem et caeteri apostoli cum Petro pari consortio honoris et potestatis effecti sunt, qui etiam in toto orbe dispersi Evangelium praedicaverunt.
Isidorus HOME

uwb18.71

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik