| 1 | Sed forsitan quaeritur et hoc cuius figuram faciebat Moyses. |
| 2 | Si enim filii Aaron presbyterorum figuram faciebant, et Aaron summi sacerdotis, id est, episcopi, Moyses cuius? Indubitanter Christi. |
| 3 | Et vere per omnia Christi, quoniam similitudo fuit mediatoris Dei, qui est inter Deum et homines Iesus Christus, qui est verus dux populorum, verus princeps sacerdotum, et dominus pontificum, cui est honor, et gloria in saecula saeculorum. |
| 4 | Amen. |