monumenta.ch > Isidorus > 2 > 3
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 2. <<<     >>> 4.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 3.

1 Quo loco contemplari oportet Aaron summum sacerdotem fuisse id est, episcopum; nam filios: eius presbyterorum figuram praemonstrasse.
2 Fuerunt enim filii Aaron et ipsi sacerdotes, quibus merito astare debuissent Levitae, sicut summo sacerdoti.
3 Sed et hoc fuit inter summum sacerdotem Aaron et inter filios eiusdem Aaron, qui et ipsi sacerdotes fuerunt, quod Aaron super tunicam accipiebat poderem, stolam sanctam, coronam auream, mitram, et brachiale aureum, zonam auream, et superhumerale, et caetera, quae supra memorata sunt.
4 Filii autem Aaron super tunicas lineas cincti tantummodo, et tiarati, astabant sacrificio Dei.
Isidorus HOME

uwb18.70

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik