monumenta.ch > Isidorus > 2
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 1. <<<     >>> 3.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 5, 2.

1 Caeterum Aaron primus in lege sacerdotale nomen accepit, primusque pontificali stola infulatus victimas obtulit, iubente Domino, ac loquente ad Moysen: « Accipe, inquit, Aaron, et filios eius, et applicabis ad ostium tabernaculi testimonii.
2 Cumque laveris patrem cum filiis aqua, indues Aaron vestimentis suis, id est, linea tunica, et superhumerali, et rationali, quod constringes balteo, et pones tiaram in capite eius, et laminam sanctam super tiaram, et oleum unctionis fundes super caput eius, atque hoc ritu consecrabitur.
3 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo, Aaron scilicet, et liberos eius, et impones eis mitras, eruntque sacerdotes mihi religione perpetua » (Exod. XXIX, 4).
Isidorus HOME

uwb18.70