| 1 | Veniamus ergo nunc ad sacratissimos ordines, et singulariter demonstremus, quod est sacerdotii fundamentum, vel quo auctore pontificalis ordo adolevit in saeculo. |
| 2 | Initium quidem sacerdotii Aaron fuit. |
| 3 | Quanquam et Melchisedech prior obtulerit sacrificium, et post hunc Abraham, Isaac et Iacob. |
| 4 | Sed isti spontanea voluntate, non sacerdotali auctoritate ista fecerunt. |