Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 4, 5.
| 1 | Quaeritur autem cur, sicut apud antiquos Nazaraeos, non ante coma nutritur, et sic tondetur. |
| 2 | Sed qui haec exquirunt advertant quid sit inter illud propheticum velamentum, et hanc Evangelii revelationem, de qua dicit Apostolus: Cum transieritis ad Christum, auferetur velamen (II Cor. III, 16). |
| 3 | Quod autem significabat velamen interpositum inter faciem Moysi et aspectum populi Israel, hoc significabat illis temporibus etiam comam pro velamento succidi. |
| 4 | Nam et Apostolus comam pro velamento esse dicit. |
| 5 | Proinde iam non oportet ut velentur crinibus capita eorum qui Domino consecrantur, sed tantum ut revelentur. |
| 6 | Quia quod erat occultum in sacramento prophetice iam in Evangelio declaratum est. |