Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 4, 4.
| 1 | Quod vero, detonso superius capite, inferius circuli corona relinquitur, sacerdotium regnumque Ecclesiae in eis existimo figurari. |
| 2 | Tiara enim apud veteres constituebatur in capite sacerdotum. |
| 3 | Haec ex bysso confecta rotunda erat, quasi sphaera media, et hoc significatur in parte capitis tonsa. |
| 4 | Corona autem latitudo aurei est circuli, quae regum capita cingit. |
| 5 | Utrumque itaque signum exprimitur in capite clericorum, ut impleatur etiam quadam corporis similitudine quod scriptum est, Petro apostolo perdocente: Vos estis genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II, 9). |