monumenta.ch > Isidorus > 3
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 4, 2. <<<     >>> 4.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 4, 3.

1 Est autem in clericis tonsura signum quoddam, quod in corpore figuratur, sed in animo agitur, scilicet, ut hoc signo in religione vitia resecentur, et criminibus carnis nostrae, quasi crinibus, exuamur, atque, innovatis sensibus, ut comis rudibus, enitescamus, exspoliantes nos, iuxta Apostolum veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, qui renovatur in agnitione Dei (Ephes. IV; Coloss. III).
2 Quam renovationem in mente oportet fieri, sed in capite demonstrari, ubi ipsa mens noscitur habitare.
Isidorus HOME

uwb18.68