Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 2, 3.
| 1 | Viduarum ac virginum visitationes frequentissimas fugiant, contubernia feminarum extranearum nullatenus appetant, castimoniam quoque inviolati corporis perpetuo conservare studeant, aut certe unius matrimonii vinculo foederentur. |
| 2 | Senioribus quoque debitam praebeant obedientiam, neque ullo iactantiae studio semetipsos attollant. |
| 3 | Postremo in doctrina, in lectionibus, psalmis, hymnis, canticis, exercitio iugi incumbant. |
| 4 | Tales enim esse debent, qui divinis cultibus se mancipandos student exhibere, scilicet ut dum scientiae operam dant, doctrinae gratiam populis administrent. |