monumenta.ch > Isidorus > 2
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 1, 1. <<<    

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 1, 2.

1 Proinde ergo clericos vocari aiunt, eo quod in sortem haereditatis Domini dentur, vel pro eo quod ipse Dominus sors eorum sit, sicut de eis scriptum est, loquente Domino: Ego haereditas eorum.
2 Unde oportet ut qui Deum haereditate possident absque ullo impedimento saeculi Deo servire studeant, et pauperes spiritu esse contendant, ut congrue illud Psalmistae dicere possint: Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV, 5).
Isidorus HOME

uwb18.65