| 1 | Itaque omnes qui in ecclesiastici ministerii gradibus ordinati sunt generaliter clerici nominantur. |
| 2 | Cleros autem, vel clericos hinc appellatos doctores nostri dicunt, quia Matthias sorte electus est quem primum per apostolos legimus ordinatum (Act. I). |
| 3 | Sic et omnes quos illis temporibus Ecclesiarum principes ordinabant sorte eligebant. |
| 4 | Nam cleros sors interpretatur, unde et haereditas graece cleronomia appellatur, et haeres cleronomos. |