| 1 | Non igitur quia carnes malae sunt, ideo prohibentur, sed quia earum epulae carnis luxuriam gignunt, fomes enim ac nutrimentum omnium vitiorum, esca ventri, et venter escis, quia scriptum est: Deus hunc et has destruet (I Cor. VI, 13). |
| 2 | Piscem sane, quia eum post resurrectionem accepit Dominus (Ioan. XXI), possumus manducare. |
| 3 | Hoc enim nec Salvator, nec apostoli vetuerunt. |