monumenta.ch > Isidorus > 4 > 1
>>> Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 45, 2.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 45, 1.

1 Carnes autem et vinum post diluvium hominibus in usum concessa sunt: nam ab initio permissum non fuerat, nisi tantum illud, ut scriptum est: Lignum fructiferum et herbam seminalem dedi vobis in escam (Gen. I).
2 Postea vero per Noe data sunt in esum cuncta animalia, vinique tunc attributa licentia est (Gen. IX).
3 Sed postquam Christus, qui est principium et finis, apparuit, hoc quod in principio suspenderat etiam in temporum fine retraxit, loquens per Apostolum suum: Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum.
4 Et iterum: Qui infirmus est, olera manducet (Rom. XIV).
Isidorus HOME

uwb18.63