monumenta.ch > Isidorus > 2 > 2
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 44, 1. <<<    

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 44, 2.

1 Alia vero, quae varie per diversa loca observantur, sicuti est quod alii ieiunant Sabbato, alii non, alii quotidie communicant, alii certis diebus, ab aliis nullus dies praetermittitur quo non offeratur sacrificium, alibi Sabbato tantum et Dominico, alibi tantum Dominico, et si quid aliud huiusmodi animadverti potest, totum hoc genus rerum, ut quibuscunque placuit sacerdotibus Ecclesiae, vel religionis, cui praeerant, instituerunt, nec disciplina in his melior est gravi prudentique Christiano, nisi ut eo modo agat, quo agere viderit ecclesiam ad quam forte devenerit.
2 Quod enim neque contra fidem, neque contra mores bonos habetur, indifferenter sequendum, et propter eorum inter quos vivitur societatem servandum est, ne per diversitatem observationum schismata generentur.
Isidorus HOME

uwb18.62