| 1 | Haec et alia similia multa sunt quae in Ecclesiis Christi geruntur, ex quibus tamen quaedam sunt quae in Scripturis canonicis commendantur; quaedam vero non sunt quidem scripta, sed tamen tradita custodiuntur (PP. ap. I, 44, al. 27). |
| 2 | Sed illa quidem, quae toto orbe terrarum servantur, vel ab ipsis apostolis, vel ab auctoritate principalium conciliorum statuta intelliguntur, sicut Domini passio et resurrectio, et ascensio in coelum, et adventus Spiritus sancti, quae, resoluto die anni, ob memoriam celebrantur, sed et si quid aliud, quod servatur ab universis, quacunque se diffudit Ecclesia. |