| 1 | Praeter haec autem legitima tempora ieiuniorum omnis sexta feria propter passionem Domini a quibusdam ieiunatur, sed et Sabbati dies a plerisque, propter quod in eo Christus iacuit in sepulcro, ieiunio consecratus habetur, scilicet ne Iudaeis exsultando praestetur quod Christus sustulit moriendo. |
| 2 | Dominico autem die reficiendum semper esse, ut resurrectionem Christi et gaudium nostrum gentibus praedicemus, praesertim cum apostolica sedes hanc regulam servet. |