monumenta.ch > Isidorus > 2 > 2
    >>> 3.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 41, 2.

1 Tunc enim miseri homines, et, quod peius est, etiam fideles, sumentes species monstruosas, in ferarum habitu tranformantur: alii, femineo gestu demutati, virilem vultum effeminant.
2 Nonnulli etiam de fanatica adhuc consuetudine quibusdam ipso die observationum auguriis profanantur; perstrepunt omnia saltantium pedibus, tripudiantium plausibus, quodque est turpius nefas, nexis inter se utriusque sexus choris, inops animi, furens vino, turba miscetur.
Isidorus HOME

uwb18.60