| 1 | Et praecepit Ieremias Baruch dicens: « Ingredere, et lege de volumine, de quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini in die ieiunii leges, si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima, quoniam magnus furor, et indignatio, quam locutus est Dominus adversum populum hunc. |
| 2 | Et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia quae praeceperat Ieremias propheta, et legens ex volumine sermones Domini in domo Dei. |
| 3 | Factum est in mense nono, praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in Ierusalem. |
| 4 | » Hac ergo auctoritate divinae Scripturae Ecclesia morem obtinuit, et universali ieiunium observatione celebrat. |