| 1 | Quartum ieiunium est Kalendarum Novembrium, quod divina auctoritate vel initiatum, vel institutum Ieremiae prophetae testimonio declaratur, dicente ad eum Domino: « Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi adversus Israel, et Iudam, et adversum omnes gentes, si forte revertatur unusquisque a via sua mala, et pessima, et propitius ero iniquitatibus eorum (Ierem. XXXVI). |
| 2 | « Vocavit ergo Ieremias propheta Baruch filium Neriae, et scripsit Baruch ex ore Ieremiae omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum in volumine libri. |