monumenta.ch > Isidorus > 20 > 3 > 3
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 39, 2. <<<    

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 39, 3.

1 Hoc etiam mense septimo sol secundum computum incipit facere minus de die, et nox esse maior, id est, octavo Kalendas Octobris, quando aequinoctium est.
2 Ideoque et ieiunium habetur in hoc mense, quia ostenditur in defectione solis et noctis augmento vita nostra deficere, adveniente morte, quae mors iudicio Dei et resurrectione reparatur.
Isidorus HOME

uwb18.58