monumenta.ch > Isidorus > . . .


Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 39, . . .

1 1. Tertium ieiunium est quod a Iudaeis agebatur post Tabernaculorum solemnitatem, quod decimo die septembris mensis ecclesia celebrat.
2 Hoc enim primum in lege a Domino institutum est, dicente ad Moysen: « Loquere filiis Israel, dicens: Decimo die mensis septimi dies exorationis vocabitur.
3 Sanctus erit vobis, et humiliabitis animas vestras in ieiunio.
4 Omnis anima, quaecunque se non humiliaverit in ipso die ieiunii, exterminabitur de populo suo, et omnis anima quae fecerit opus in ipso die, peribit anima illa de populo suo (Levit. XXIII).
Isidorus HOME

uwb18.57